Matthew Smith

From Sinclair Wiki
Jump to navigation Jump to search
Matthew Smith [http:// ]

Matthew Smith is best known as the author of Manic Miner and Jet Set Willy. Not to be confused with the actor who plays the eleventh Doctor.

He was missing for a while but has now popped back up on the radar.

Terra Mirabili

Aliciam iam incipiebat plurimum taedere iuxta sororem suam in ripa sedere nec quidquam habere quod faceret. Semel et saepius in librum oculos coniecerat quem soror legebat: sed ei inerant nec tabulae nec sermones. 'Quid adiuvat liber,' secum reputabat Alicia, 'in quo sunt nullae tabulae aut sermones?'

Itaque cogitabat (nempe ut lucidissime poterat, nam tempestate calida torpebat semisomna) num operae pretium esset surgere et flosculos carpere, modo ut sertum nectendo se delectaret, cum subito Cuniculus Albus oculis rubris prope eam praeteriit. Neque in eo erat quidquam magnopere dignum memoria: neque Aliciae valde insolitum videbatur ut Cuniculum sibi loquentem audivit: 'Vae, vae! Sero perveniam!'

Cum Alicia postea de hoc cogitaret, in mentem occurrit id debuisse sibi mirum videri, sed id temporis omnia videbantur ordinaria. Sed ut Cuniculus horologium parvulum re vera e sinu subuculae extractum contemplatus usque festinavit, Alicia cito consurrexit. In mentem enim eius subito incidit se numquam antea cuniculum vidisse qui aut subucula indueretur aut horologium portaret quod ex ea extrahere posset.

Ita Alicia, curiositate ardens, Cuniculum trans pratum persecute in ipso articulo eum conspicata est cito descendentem in cavum sub vepribus situm. Non diutius morata, Alicia post eum descendit, ne cogitans quidem quo pacto omnino rursus emergeret.

External links